Et michi conspicuum meritis belloque tremendum, Musa, uirum referes, Italis cui fracta sub armis Nobilis eternum prius attulit Africa nomen. Hunc precor exhausto liceat michi sugere fontem 5 Ex Elicone sacrum, dulcis mea cura, Sorores, Si uobis miranda cano. Iam ruris amici Prata quidem et fontes uacuisque silentia campis Fluminaque et colles et apricis otia siluis Restituit Fortuna michi: uos carmina uati 10 Reddite, uos animos. Tuque, o certissima mundi Spes superumque decus, quem secula nostra deorum Victorem atque Herebi memorant, quem quina uidemus Larga per innocuum retegentem uulnera corpus, Auxilium fer, summe parens. Tibi multa reuertens 15 Vertice Parnasi referam pia carmina, si te Carmina delectant; uel si minus illa placebunt, Forte etiam lacrimas, quas (sic mens fallitur) olim Fundendas longo demens tibi tempore seruo. Te quoque, Trinacrii moderator maxime regni, 20 Hesperieque decus atque eui gloria nostri, Iudice quo merui uatumque in sede sedere Optatasque diu lauros titulumque poete, Te precor: oblatum tranquillo pectore munus Hospitio dignare tuo; nam cunta legenti 25 Forsitan occurret uacuas quod mulceat aures Peniteatque minus suscepti in fine laboris. Preterea in cuntos pronum sibi feceris annos Posteritatis iter: quis enim damnare sit ausus Quod uideat placuisse tibi? Fidentius ista 30 Arguit expertus, nutu quam simplice dignum Effecisse potes quod non erat. Aspice templis Dona sacris affixa pauens ut uulgus adoret: Exime; despiciet. Quantum tua clara fauori Fama meo conferre potest! modo mitis in umbra 35 Nominis ista tui dirum spretura uenenum Inuidie latuisse uelis, ubi nulla uetustas Interea et nulli rodent mea nomina uermes. Suscipe, iamque precor, regum inclite, suscipe tandem Atque pias extende manus et lumina flecte. 40 Ipse tuos actus meritis ad sidera tollam Laudibus, atque alio fortassis carmine quondam (Mors modo me paulum expectet! non longa petuntur) Nomen et alta canam Siculi miracula regis, Non audita procul, sed que modo uidimus omnes 45 Omnia. Namque solent, similis quos cura fatigat, Longius isse retro: tenet hos millesimus annus Solicitos; pudet hac alios consistere meta; Nullus ad etatem propriam respexit, ut erret Musa parum notos nullo prohibente per annos 50 Liberior: Troiamque adeo canit ille ruentem, Ille refert Thebas iuuenemque occultat Achillem, Ille autem Emathiam Romanis ossibus implet. Ipse ego non nostri referam modo temporis acta, Marte sed Ausonio sceleratos funditus Afros 55 Eruere est animus nimiasque retundere uires. At semper te corde gerens properansque reuerti Rex, iter hoc ingressus agam, tua maxima facta Non ausus tetigisse prius. Magis illa trahebant; Sed timui, me teque uidens atque omnia librans.